Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei [2] quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis [3] de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem [4] qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri [5] per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius [6] in quibus estis et vos vocati Iesu Christi [7] omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo [8] primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo [9] testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio [10] semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos [11] desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos [12] id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam [13] nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus [14] Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum [15] ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare [16] non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco [17] iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit [18] revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent [19] quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit [20] invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles [21] quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum [22] dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt [23] et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium [24] propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis [25] qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen [26] propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam [27] similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes [28] et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt [29] repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones [30] detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes [31] insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia [32] qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus