previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis [2] haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino [3] et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem [4] ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David [5] ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate [6] factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret [7] et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio [8] et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum [9] et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno [10] et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo [11] quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David [12] et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio [13] et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium [14] gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis [15] et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis [16] et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio [17] videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc [18] et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos [19] Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo [20] et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos [21] et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur [22] et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino [23] sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur [24] et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum [25] et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo [26] et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini [27] et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo [28] et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit [29] nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace [30] quia viderunt oculi mei salutare tuum [31] quod parasti ante faciem omnium populorum [32] lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel [33] et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo [34] et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur [35] et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes [36] et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua [37] et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die [38] et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem [39] et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth [40] puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo [41] et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae [42] et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi [43] consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius [44] existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos [45] et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum [46] et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem [47] stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius [48] et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te [49] et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse [50] et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos [51] et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo [52] et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: